Albracum

Prospectus regionis Albraci.

Albracum (Francogallice Aubrac) est planities ad fines Arverniae magnaque parte intra fines praefecturae Avarionis in Francia sita. Olim ibi erant montes ignivomi, nunc obdormientes aut extincti. Per hanc planitiem caseus de Gleola a saeculo fere XVI quotannis aestate confectus est, quo tempore pecora bubulcique in saltus montanos morabant; caseus bubulus eodem loco extra normas appellationis casei de Gleola confectus fourme d'Aubrac, scilicet "forma Albracensis", appellari solet.[1]

Planities Albraci olim fuit territorium et civitas Gabalorum, quibus caput erat Anderitum. Albracum est statio in Via Podiensi, una e quattuor viis quae peregrinos ad Compostellam ducunt.

  1. J.-Cl. Rocher, L'Art de la fourme (Ostal del Libre, 1990. ISBN 2-85910-093-8) p. 10

Albracum

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne