Autoraedula

Autoraedula currilis

Autoraedula[1] est vehiculum lusorium forma minuta. Maxime placent liberis, qui iisdem libenter ludunt. Quodvis genus vehiculorum figurari potest, exempli gratia autocinetum privatum, quod tam frequens est, ut nomen autoraedula sensu lato vehiculis omnibus simulatis adhiberi possit; finguntur enim et autocineta oneraria, autocurrus armati, tractoria nec non aëroplanua, helicoptera, naves multaque alia. Struuntur plurimum e plastico atque metallo. Saepe in collectione habentur ut figurae vel imitationes clarorum vehiculorum.

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce leikkiauto, Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.

Autoraedula

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne