Baranduin (indecl.) aut Brandivinum[1] apud Hobbitos (Anglice: Brandywine) est flumen ficticium in Tolkieniensi Terra Media. Baranduin est unum ex tribus claris fluminibus Eriadorensibus, quod ex Neniual lacu in mare prope Montes Caeruleos fluet. Etiam est flumen limitaneum inter Comitatum et Silvam Veterem, atque inter Minhiriath et Harlindon.
In Brandivinum aquas vertent fluvii varii: Aqua, Comitatus flumen, Vinearum flumen, et Withywindle.