C-base

c-base vel Latine basis c, locus est Berolini quo societas communibus utilis nomine « c-base e.V. » sedem habet et quae 550 sodales numerat. Nomen societatis tabulis publicis inscriptum est.

Basis C intrinsecus

Societatis sodales propagant scientiam de rebus computatralibus velut de ordinatris, de armaturis electronicis, de programmatibus et de interrete. Aliis Berolinensibus civium societatibus quarum exempli gratia nomina vulgaria sunt Freifunk atque Chaos Computer Club nostra lingua fere "Conventus Computatralis Chaoticus" et Vicipaediae Berolinensi et igo lusoribus usus aularum offertur. Omnes qui similia propagant basis capacitatibus uti possunt.

Multa sodales agunt. Exempli gratia anno 2003 participaverunt conventui mundiali infantulorum ubi iuvenibus docebant de robotorum rebus technicis et de arte qua ordinatri ope effigies trium dimensionum designes.


C-base

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne