Cadmea erat arx Thebarum antiquarum, ita nominata e conditore mythico urbis, Cadmo, viro Phoenico, filio regis Agenoris et fratre Europae. Ut pleraeque arces antiquae non ad militarem usum tantum destinabatur sed etiam ad caerimonias deorum. Exempli gratia Thesmophoria a mulieribus Thebanis celebrabantur in Cadmea.
Aestate anni 382 a.C.n. factionis oligarchicae Thebanae duces arcem Lacedaemoniis die Thesmophorion tradidere[1]. Ita praesidio Spartano freti per plures annos civitati suae praefuerunt, omnia quae Lacedaemonii imperabant facientes. Quarto demum anno media hieme seditio popularis, Pelopida duce, praesidium hostium e Cadmea expulit atque libertatem Thebanorum vindicavit[2]..