Derodontidae (Anglice tooth-necked fungus beetles) sunt familia coleopterorum in sua superfamilia, Derodontoideis. Sunt 38 species in quattuor generibus et tribus subfamiliis. Singula huius familiae et superfamiliae sunt parva, inter 2 et 6 mm longa, marginibus spinosis in eorum pronoto (in parte thoracis), dentium similibus, ex quibus haec insecta appellantur. (Genus autem Laricobius his spinis caret.) Eis sunt duo ocelli in summis capitibus.
Eae propinquae sunt Bostrichoideorum, quibus insigniter sunt Xestobium rufovillosum, Dermestidae, Lyctinae, et alii subgreges.
Nonnullae species Mycetozois vescuntur, sed larvae et adulti generis Laricobii hemipterum praedantur Adelgium tsugae, quae pinophyta petunt.