Enovatio,[1] contrarium innovationis, in commercio et administratione fieri potest cum technologia operum rationumque optimarum probatarum normalizatur ut longius non novetur.[2][3][4][5] Inter societates quae consilium enovationis inierunt ut actionem organizationis meliorem facerent sunt General Electric, Ford Motor Company, American Airlines.[6]
Unus e primis huius vocabuli exemplis anno 1981 erat, cum Ioannes Kimberly "amotionem innovationis ab organizatione" commemoraret. [7] Anno 1996, liber Cult: Leadership & Business Strategy: Ruthlessly Redefined[8] hodiernam enovationis definitionem brevissimam praebuit: philosophia non novandi (quod significat entitates optimas suae classis longius non novandas esse). Ex quo tempore enovatio est proverbium hominibus professionalibus gratum, in administratione, medicina, aliisque disciplinis vulgo adhibitum.[9][10][11][12][13][14]