Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Fatua

Fatua vel Fenta Fatua[1] vel etiam Fauna in mythologia Romana fuit uxor atque eadem soror Fauni. Multi theologi antiqui putabant Fatuam eandem esse atque Bonam Deam[2] , cuius caerimoniis adesse viris non licebat.

Apud Macrobium traditio diversa legitur : filia Fauni est et patrem pudicitiae per vinum insidiantem repellit. Qua fabula Macrobius rituum Bonae Deae peculiarium rationem reddere conatur[3]. Contra alii auctores[4] dicunt ollam plenam meri vini bibisse, quocirca myrtea virga maritus eam verberavit. Ambae fabulae aetiologiae sunt.

Nomen quidem a fando dictum est, quod Fatua mulieribus fata canere consuesset, ita ut Faunus maritus viris. Unde qui divinitus inspirari videbantur, "fatuari" dicebantur[5].

  1. Arnobius I,36 et V,18.
  2. Sic opinabatur Varro (apud Lactantium I,22)
  3. Vide etiam Plutarchum, Caesar 9.
  4. Sextus Clodius apud Lactantium et Arnobium.
  5. Sic Gavius Bassus, de quo vide Lactantium et Iustinum

Previous Page Next Page






Fauna (mifologiya) AZ Фауна (митология) Bulgarian Fauna BR Fauna (mitologia) Catalan Φαύνα Greek Fauna (deity) English Fauna (déesse) French Fauna (istennő) Hungarian Fatua Italian Fauna (godin) LI

Responsive image

Responsive image