Larentalia

Fasti Antiates Maiores: Larentalia mense Decembri notantur (LARE)

Larentalia vel Larentinae[1] vel Larentinalia[2] sunt feriae publicae Romanae quae quotannis die 23 Decembris (a.d. X Kal. Ian.)[3] in honorem Iovis[4] celebrabantur. Parentatio[5] erat, hoc est sacrificium dis Manibus Accae Larentiae (de qua variae fabulae nobis traditae sunt)[6], per flaminem Quirinalem[7] et pontifices[8] Romae in Velabro prope sepulchrum quotannis peracta. Ad eundem locum et dis Manibus servilibus sacerdotes Romani litabant[9], praeterea Larentia eadem deitas atque Larunda, mater Larum, esse putatur quia Lares et ipsi genii quidam mortuorum erant quorum dies festus pridie (a.d. XI Kal. Ian.) celebrabatur[10].

Alterum diem festum Accae Larentiae, Larentia dictum, mense Aprili fuisse auctor est Plutarchus[11], quo die flamen Martialis (? Ἆρεως Ἱερεύς) libationes Larentiae offerebat : haec locutio Graeca sane aptius flaminem Martialem quam flaminem Quirinalem interpretatur ac de deo Marte in sententiis proximis agitur. Nihilominus Georgius Dumézil[12] errorem manifestum Plutarchi esse adfirmat : nisi fortasse flamen Martialis mense Aprili, flamen Quirinalis mense Decembri sacro intererat ? Nam mense Aprili dies natalis urbis Romae celebrabatur, et conditor huius urbis Romulus, ut Accae Larentiae alumnus, ita filius dei Martis habebatur : itaque primus Augustus, qui et ipse per sororem Gai Iulii Caesaris originem suam a Troiano Aenea duxisse praetendebat, hunc honorem per flaminem Martialem excogitasse potuit. At testimonium Plutarchi nullo alio firmatur[13]

  1. Varro LL VI,24.
  2. Lactantius Div. Inst. I,1,20. Macrobius I,10,11.
  3. Fasti Antiates Maiores. Macrobius I,10.
  4. Macrobius I,10,15.
  5. Macrobius I,10,17. Vide etiam Varronem.
  6. Hederich, Benjamin: "Acca Laurentia" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 18-20
  7. Sic Aulus Gellius.
  8. Cicero, Ad Brutum I,15.
  9. Varro, ibid.
  10. Macrobius I,10,10.
  11. Vita Romuli IV,5.
  12. La Religion romaine archaïque, Payot, 2000 p.279-280.
  13. Testis unus, testis nullus ?

Larentalia

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne