Matralia

Fasti Antiates Maiores: Matralia mense Iunio notantur (MATR ac minoribus litteris MATRI MATV).

Matralia fuerunt feriae Romanae, quae die 11 Iunii (a. d. III Id. Iun.) in honorem Matris Matutae celebrabantur. A Servio Tullio instituta esse putabantur.

Matronae Romanae haec sacra fecerunt in templo Matris Matutae, quod in foro Boario situm fuit; dona deae liba in testu caldo cocta fuerant. Servi inire prohibebantur, praeter unam servam, cuius genam matrona verberaret et templo exire imperaret. Matronae liberos non suos, sed sororum suarum tenebant et gratiam deorum eis rogabant (sicut Ino, quae et Leucothea, Liberum sororis suae filium alebat; Mater Matuta et Leucothea interdum eadem dea habebantur).


Matralia

Dodaje.pl - Ogłoszenia lokalne