Myoglossata sunt cohors papilionum subordinis Glossatorum. Hic grex subcohortes Myoglossatorum et Neolepidopterorum continet.[1] Myoglossata ab eruditis habentur cladus, grex organismorum quibus sunt auctor communis et omnes eius progenies. Distinguuntur per intrinsecas partes orales.[2] Hi intrinsici musculi galeales, in Myoglossatis unici, orti sunt galeis ad partes sugendi formandas commutatis.[3]