Parilia vel Palilia est antiquum Romanorum festum pastorale quo et rustici et urbani 21 die mensis Aprilis Palem deam obscuram colere solebant. Ovidius, praecipuus fons noster eo magis quod ipse saepe his ritibus interfuisse fatetur[1], in quarto libro Fastorum hoc festum "poscitur": "non poscor frustra, si favet alma Pales. / alma Pales, faveas pastoria sacra canenti"[2]. Hic dies, quo iuvenes acervos stipulae ardentes transilire solebant, plenus erat rituum purgationis vel lustrationis. Romani antiqui hunc diem festum cum urbe condita ab Romulo iunxerunt (etenim a pastoribus condita dicebatur). Circenses quoque annuos illo die instituit Caesar quia nuntius Mundanae victoriae anno 45 a.C.n. sero pridie Parilia Romam adlatus est[3]. Athenaeus in Deipnosophistis dicit hoc festum ab Hadriano principe renominatum atque sicut transformatum esse in festum novum Romaeam nuncupatum. Vide Deip. 8.361e-f, in quo loco strepitus hominum celebrantium per urbem resonat.