Pseudocrenilabrinae sunt subfamilia piscium familiae Cichlidarum, quae, secundum investigationem anni 2004, omnes comprehendit Cichlidas Medii Orientis et Africae, inusitatis Heterochrome multidente speciebusque Madagascariae exceptis.[1] Nonnulli ichthyologi additas subfamilias Africanas agnoverunt, e.g. Tilapiinae apud Hoedeman (1947), Tylochrominae apud Poll (1986), Heterochrominae apud Kullander (1998), Boulengerochrominae apud Tawil (2001).