Salpinx[1] (Graece σάλπιγξ) fuit instrumentum musicum inflatile Graecorum antiquorum, tubae Romanorum simile. Etiam Etrusci instrumento simili usi sunt. Inter antiquos salpinges vel tubae praesertim in bello ad signa canenda adhibebantur.[2] Athena dea, quae non solum artes colebat sed etiam bellica virgo erat,[3] salpinge canens saepe exponitur.[4]