Stregheria appellantur et magia et religio neopagana Italica, quae interdum Italice La Vecchia Religione dicitur (Latine: "Vetus religio").
Stregheriae fideles instar Wiccani pantheon deorum adorant, sed praecipue Deam Lunam et Deum Cornutum. Ut in Wicca, hi dei habentur esse amantes divini, qui possunt sub aliis nominibus commeare, sicut Uni et Tagni, Tana et Tanus, Diana et Dianus, Jana et Janus, et caetera. At stregheria multas consuetudines et mores habet distinctos a Wicca, et assuetudo fidelis singulis multum variat.
Instar Wiccani, fideles Stregheriae utuntur pentogrammatis symbolo magni momenti, quod in forma annuli vel monilis saepe sibi induentur.