Vinalia fuere feriae Romanae antiquae quae bis in anno in honorem praecipue Iovis sed etiam postea Veneris celebrabantur: distinguebantur enim Vinalia priora quae die 23 Aprilis (a.d. VIIII Kal. Mai.) celebrabantur atque ad vinum novum degustandum Iovique libandum spectabant[1] a Vinalibus posterioribus quae Vinalia rustica dici solent et die 19 Augusti/Sextilis (a.d. XIV Kal. Sept.) celebrabantur, tempestatum ab uvis iam paene maturis arcendarum causa[2], quod Iovis munus erat qui atmosphaericis eventis praeerat[3].
↑Plinius XVIII.287: Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent. Quod idem Tusculi fiebat (Varro, Lingua Latina VI.16): In Tusculanis portis est scriptum: "Vinum novum ne vehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur".
↑Plinius XVIII.289 (opinionem Varronis referens): sunt Vinalia altera, quae aguntur a. d. XIIII kal. Sept. Varro . . . hunc diem festum tempestatibus leniendis institutum. Cf. ibidem 284: tria namque tempora fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. Necnon ibidem XVIII.294 ex Varrone: Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est initium autumni, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates.