Volturnalia erant feriae Romanae, Volturno deo dedicatae[1], quae die 27 Augusti/Sextilis (a.d. VI Kal. Sept) celebrabantur. Flamen Volturnalis, quod officium a Numa institutum est[2], festo praeerat. Volturnum deum Varro Tiberim esse dicit[3], sed Columella[4] Volturnum ventum ab oriente flantem esse dicit, qui vineas perdit, nisi opertae sunt; quo fretus Georgius Dumézil sacrificium Volturnalium expiatorium fuisse suspicatur[5].