Acarnania (Graece: Ακαρνανία) est antiqua regio historica Graeciae, usque ad annum 2010 pars pristini nomi Aetoloacarnaniae. Tempore Strabonis ab oriente flumine Acheloo et Aetolorum finibus, a septentrione Ambracico sinu, ab occidente et meridie Ionio mari terminabatur. Praecipuae urbes erant Anactorium et Stratos et Oneiadae. Actium quoque oppidum in Acarnanum litore erat[1]. Acarnaniae litori subiectae sunt parvae insulae Echinades dictae atque tres maiores Leucas, quae olim cum continenti coniuncta paeninsula fuerat, Cephallenia, Ithaca, Ulixis patria.