Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Aegidius de Bridport

Wikidata Aegidius de Bridport
Res apud Vicidata repertae:
Aegidius de Bridport: imago
Aegidius de Bridport: imago
Nativitas: 13. saeculum;
Obitus: December 1262;
Aegidius de Bridport: statua frontis occidentalis ecclesiae cathedralis Sarisberiensis a Ricardo Avery lucis ope pictus

Aegidius de Bridport (anno 1262 mortuus) fuit clericus Anglicus ex oppido Bridport ortus. Archidiaconus Berceriensis, deinde decanus Wellarum fuit. Anno 1256 episcopus Sarisberiensis electus, die 11 Martii 1257 consecratus est. Collegium De Vaux condidit. Mortuus est fortasse die 13 Decembris 1262. Sepulcrum eius in ecclesia cathedrali Sarisberiensi positum est; statua eius loco 168 ad frontem occcidentalem eiusdem ecclesiae videtur.

Ille fortasse primus de decima proventus pomacii statuit: "Percipiet etiam persona vel vicarius [decimam] de molendino ad ventum, et aquaticis, et de columbariis, de pomagio, et omnibus aliis de quibus Ecclesia consueverit percipere."[1]

Sepulcrum Aegidii de Bridport in ecclesia cathedrali Sarisberiensi

Previous Page Next Page






جايلز بريدبورت ARZ Giles of Bridport German Giles of Bridport English

Responsive image

Responsive image