Aeolus (Graece Αἴολος) est mythologiae Graecae et Romanae persona vim ventorum repraesentans, ut ex paretymologia Homerica apparet. Constat enim Homerum eosve cantores, quibus usus est auctoribus, credidisse Aeolum ad vocabula q.s. αἰόλος 'velox; coruscus', αἰόλλειν 'velociter huc illuc moveri, micare', ἀέλλα 'turbo' referri.[1] Aeolus ille, de quo Homerus in Odyssea canit, cum aliis personis eiusdem nominis apud auctores praesertim Hellenisticos ita confusus est, ut postremo, qui Aeolus cuiusque filius aut pater fuerit, enodari non posset, quamquam hoc enodandi opus a Diodoro Siculo audacter susceptum est in Bibliotheca historica. Nos quidem rationem genealogicam Diodori non sequemur, sed potius hunc primum Aeolum tractabimus leviter tantum aliorum vitas degustaturi.