Aequatio differentialis[1] in mathematica est aequatio quae functiones unius aut multarum variabilium cum suis derivativis ordinat.[2] Quae functiones in adhibitionibus quantitates corporeas plerumque repraesentant, derivativa eorum proportiones mutationis repraesentant, atque aequatio differentialis coniunctionem inter ea definit. Tales coniunctiones re vera saepe inveniuntur; ergo aequationes differentiales partes magni momenti in multis disciplinis agunt, inter quas sunt ars ingeniaria, physica, oeconomica, biologia.
Aequationibus differentialibus scribuntur multae leges in scientiis naturalibus. Theoria aequationum differentialium pars magni momenti est analysis. Saepe sunt solutiones functiones, quae illis functionibus satisfaciunt. Cum aliae solvi non possint, saepissime sunt approximandae, et rationes talium approximationum faciendarum sunt pars analysis numericae.[3]