Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Aes rude

Aes rude est aes (aut cuprum purum) informe in massis servatum, quo populi mediae Italiae iam secundo millenio a.C.n. instar monetae utebantur ad valorem rerum aestimandum, antequam aes signare discerent. Aes rude valorem ex solo pondere ducebat : nec signum publicum enim nec ulla nota valoris ei imponebatur. Hic usus metallorum communis fuit plurimis populis : primo pretium rerum in pecudum capitibus vel alia re aestimabatur, mox pondere metallico ac postremo per nummos et veram monetam. Plinius Maior auctori Graeco Timaeo opinionem tribuit, tamquam Romani ante regem Servium Tullium aere rudi usi essent, quod confirmaverunt reperta archaeologica[1].

Nexus interni

  1. De quo vide commentarium Huberti Zehnacker ad editionem Plinianam suam.

Previous Page Next Page






Aes rude Catalan Gussbrocken German Aes rude English Aes rude Spanish Aes rude French Aes rude Italian Aes rude Russian Aes rude SK Aes rude SL Aes rude Ukrainian

Responsive image

Responsive image