Agaunum[1] (alia nomina[2]: Acaunum) (Francice: Saint-Maurice ; Germanice: Sankt Moritz (Wallis), id est Fanum Sancti Mauritii), est vicus Helveticus 4002 incolarum (anno 2007) in pago Valesia, situs in valle Rhodani fluvii. Incolae Agaunenses[3] appellantur.
Sanctus Theodulus reliquias Sancti Mauritii et aliorum Sanctorum Legionis Thebaicae ad Acaunum tulerat, quae tum in Basilica Acauni sepultae sunt. Id fuit initium abbatiae Acauni.