Alba Regalis[1] sive Alba Regia[2] (Hungarice: Székesfehérvár, Theodisce: Stuhlweißenburg, Bohemice: Stoličný Bělehrad) est urbs Hungariae et sedes Albensis Comitatus. Urbi sunt 101 600 incolarum (2007). Quod Medio Aevo Albae Regali (sicut et Budae) reges Hungarici coronati sunt, in Hungaria „urbs regum“ vocatur.