America
Civitas :
no value Locus :
19°0′0″N 96°0′0″W Numerus incolarum :
1 035 298 985
Geographia
Superficies : 42 549 000 chiliometrum quadratum
Tabula aut despectus
America: situs
Tabula a CIA edita quae civitates Americanas monstrat adhibendo arearum aequalium proiectione
Peruvia, Florida, et Guasteca in tabula Americae ab Abraha Ortelio anno 1606 facta
Iodocus Hodorius tabulam fecit
America (-ae, f . )[ 1] [ 2] est terra continens [ 1] seu supercontinens quae Americam Septentrionalem et Americam Australem complectitur, Media America non excepta. Plurimas terrae partes in Hemisphaerio Occidentali constituunt,[ 3] [ 4] et Novum Mundum una continent. Continens finitima est Asia .
America, cum suis insulis consociatis, circa 8 centesimas superficiei telluris (42 262 142 chiliometra2 ) et 28.4 centesimas eius terrarum emersarum continet. Topographia notatur per Cordilleram Americanum , longam montium catenam, quae per omne litus occidentale extenditur. Orientale autem Americae latus, humilius et planius, magnis pelvibus fluviatilibus bene describitur, inter quorum regiones sunt pelves Amazoniae , Fluminis Sancti Laurentii , Lacuum Magnorum , Fluminis Mississippiensis , et Fluminis Platensis . Quia omnis America a septentrionibus ad australem 14 000 fere chiliometra extenditur, clima et oecologia latissime variant, ab arctica Canadae Septentrionalis , Groenlandiae , Alascaeque tundra ad silvas pluviales tropicas quae in Media America et America Australi patent.
↑ 1.0 1.1 Cf. versionem Latinam vocabuli Amerika apud Lucusaltianum, Petrum (2024 ). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum : Pars Geographca (ed. XXIV) [PDF ] . Lentiae : Petrus Lucusaltianus. p. 16: "Amerika, n. : America, ae, f [LEA p.75; KLW p.104,1], terra continens. Amerikanisch : Americanus, a, um [LEA p.75; KLW p.104,1; SYS: Styrax americanus]".
↑ McArthur 1992:33: "16c: from the feminine of Americus , the Latinized first name of the explorer Amerigo Vespucci (1454–1512). The name America first appeared on a map in 1507 by the German cartographer Martin Waldseemüller, referring to the area now called Brazil. Since the 16c, a name of the western hemisphere, often in the plural Americas. "
↑ "Western Hemisphere," Merriam-Webster's Geographical Dictionary, ed. 3a (Springfield Massachusettae: Merriam-Webster, 2001), 1294: "The part of the Earth comprising North and South America and surrounding waters; longitudes 20°W and 160°E are often considered its boundaries."
↑ Bureau of Western Hemisphere Affairs, United States Department of State.