Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Animismus

Sculptura spiritus custodialis.

Animismus (ab anima[1] est cosmotheoria quae docet entitates non humanas—sicut animalia, plantae, et res inanimatae—essentiam spiritualem possidere.[2][3][4]

Sacerdos urarina.

Animismus in anthropologia religionis est ratio fidei nonnullorum populorum indigenorum,[5] praecipue ante reliionem ordinatam ortam.[6] Quamquam cuique culturae sunt variae mythologiae et ritus, animismus usitatissimum filum ex populorum indigenarum conspectibus spiritualibus vel supernaturalibus describere traditur. Conspectus animisticus est tam elementarius, mundanus, quotidianus, adeo neglectus ut plurimis indigenis animisticis in suorum linguis non est verbum quod cum animismo (vel etiam religione) congruat[7]; verbum enim animismus merus constructus anthropologicus est.

Eduardus Tylor Eques acceptam animismi definitionem in anthropologia excogitavit.

Plerumque ob tales discrepantias ethnolinguisticae et culturales, opiniones discrepantur num notio animismi ad latam fidem religiosam aut ad adultam religionem sui iuris pertineat. Definitio usitata et accepta solum saeculo undevicensimo exeunte crevit, ab Eduardo Tylor Equite "una ex primis anthropologiae notionibus, si non prima,"[8] excogitata.[9]

Animismus fidem amplectitur non esse separationem inter mundum spiritualem et physicam (vel materialem), et animas vel spiritus exsistere non solum in hominibus, et etiam in nonnullis animalibus aliis, plantis, saxis, proprietatibus geographicis sicut montes et flumina, vel aliis entitatibus in circumiectis naturalibus inventis, inter quas tonitrus, ventus, et umbrae. Animismus sic dualismum Cartesianum reicit. Animismus praeterea sententias abstractas verbis, nominibus veris, et metaphoris in mythologia attribuere possunt. Nonnulli cives mundi non tribalis (sicut auctor Daniel Quinn, sculptor Lawson Oyekan, et multi Neopagani) se animisti habent.[10]

Nexus interni

Habitus Corvi albi tempore certaminis luctationis Senegallicae (Dakar).
  1. Segal 2004:14.
  2. Stringer 1999.
  3. Hornborg 2006.
  4. Haught 1990:19
  5. Hicks 2010:359: "Tylor's notion of animism—for him the first religion—included the assumption that early Homo sapiens had invested animals and plants with souls."
  6. James 1999.
  7. The Pluralism Project, 2005.
  8. Anglice: "one of anthropology's earliest concepts, if not the first."
  9. Bird-David 1991:S67.
  10. Harvey 2006:9.

Previous Page Next Page






Animisme AF أرواحية Arabic ارواحيه ARZ সৰ্বপ্ৰাণবাদ AS Animismu AST Animizm AZ آنیمیسم AZB Анимизм BA Anėmėzmos BAT-SMG Анімізм BE

Responsive image

Responsive image