Anthropophagia (Graece ἀνθρωποφάγος), vel cannibalismus humanus,[1] est factum vel mos, ubi homines carnem vel viscera aliorum hominum edunt. Homo qui anthropophagiam exercet anthropophagus appellatur.
Cannibalismus, vocabulum simplex, in zoologiam extenditur ad singularem unius speciei significandum, qui pro victu omnem vel partem alius singularis eiusdem speciei edit, cannibalismo sexuali non excluso. Nonnulli autem eruditi arguunt indicia carere anthropophagismum fuisse vel esse morem alicubi acceptum, umquam in orbe terrarum.[2]
Homines olim anthropophagiam late in multis regionibus orbis terrarum exercebant, iam usque ad saeculum vicensimum in nonnullis Australasiae culturis remotis, et usque ad hodie in regionibus Africae tropicae. Anthropophagia mos erat in Nova Guinea insula et in regionibus Insularum Salomonis, caroque hominum in macellis in nonnullis Melanesiae regionibus venumdari dicebatur.
Nonnulli homines anthropophagiae nuper indulserunt, quod alii ferociter vituperaverunt, praecipue in bellis in Liberia[3] et Re publica democratica Congensi.[4] Anthropophagia iam observabatur in Papua Nova Guinea usque ad 2012, religionis causa,[5][6] et in ritibus bellisque inter varias tribus Melanesianas.