Familia
Antigonus Monophthalmus (natus circa 382 a.C.n.; mortuus 301 a.C.n.) fuit satrapes imperii Alexandri Magni; Alexandro mortuo Antigonus inter diadochos regnum cepit Anatoliae, sed anno 301 a Seleuco et Lysimacho aggressus in proelio apud Ipsum mortuus est. Filius eius Demetrius fuit ab anno 294 a.C.n. rex Macedonum.