Aquarium est vivarium ullius magnitudinis cui saltem unum latus pelludicum est, ubi plantae et animalia conservantur ut ab hominibus animi causa videantur. Conservatores piscium aquariis utuntur ad pisces, invertebrata, amphibia, reptilia aquatica sicut testudines, ac plantas aquaticas conservandas. Vocabulum aquarium, a Philippo Henrico Gosse naturalista Anglico excogitatum, -arium, suffixum 'locum pertinentem' significans, aquae radici Latinae adhibet.[1] Principium aquariorum a Roberto Warington chemico anno 1850 plene explicatum est, qui dixit plantas ad aquam receptaculo additas satis oxygenii emittere ut animalia ibi vivant, dummodo numeri animalium nimis magni crescant.[2] Furor aquariorum in Anglia Victoriana a Gosse inceptus est, qui primum aquarium publicum in Hortis Zoologicis Londiniensibus anno 1853 creavit et instruxit, ac The Aquarium: An Unveiling of the Wonders of the Deep Sea ('Aquarium: Revelatio miraculorum maris profundi'), primum artis aquariorum enchiridion, anno 1854 edidit.[3]
Sunt parva aquaria, quae homines domi tenere possunt, et magna aquaria, totum aedificium implentia, museis vel hortis zoologicis similia. Comparata sunt aut aqua dulci et potabili aut aqua marina.
In toto orbe terrarum nobilissimis numeraverint aquarium marinum Neapoli anno 1870 instructum, pariter celebre ut statio zoologiga ad animalia maritima exquirenda atque operibus tectoriis anno 1873 a Ioanne de Marées coloribus udo illitis.