Arachnida (-orum, n.pl., Graece ἀράχνη 'aranea'[2]) sunt classis animalium invertebratorum cruribus articulatis praeditorum in subphylo Cheliceratis circumscriptorum. Omnibus arachnidis sunt octo crura, sed anterius crurum par in nonnullis speciebus viscus sensorum factum est, cum in aliis speciebus aliae appendices tam magnae fiunt ut par crurum additorum videri possunt. Studium de arachnida arachnologia appellatur.
Paene omnia arachnida exstantia sunt terrestria; nonnulla autem naturalia aquae dulcis circumiecta habitant, etiam zona pelagica excepta, circumiecta maritima. Plus quam 100 000 specierum nominatarum descriptae sunt, inter quas araneae, scorpiones, opiliones, parasitiformes, acariformes (et opilioacariformes), ac solifugae.[3]