Ars Palaeochristiana spatium temporis a primis imaginibus a Christianis factis usque ad antiquitatem exeuntem amplectitur. Ut Christiani erant pars societatis Graeco-Romanae ita iidem in artificiis conficiendis elementis artis Graecae sive Romanae utebantur, ut ars Christiana initio parvam artis antiquae partem effecerit, a saeculo quarto autem paene cum arte antiquitatis posterioris aequari possit. A saeculo sexto in oriente in artem Byzantinam progressa est, in occidente in artem Praeromanicam. Ante annum 313, quo Christianis ab imperatore Constantino I Edicto Mediolanensi "libera atque absoluta colendae religionis suae facultas" data est,[1] ars Christiana in arte mobili, operibus caelatis, et picturis muralibus constitit (ut puta in catacumbis Romanis). Post annum 313, imperatore iuvante, etiam aedificia magna erecta sunt, imprimis magnae basilicae sicut Basilica Vaticana Romae.
Inter templa Palaeochristiana servata est ecclesia Sanctae Sabinae, Romae sita.