Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Ars electrica

Ingeniarii electrici systemata electritatem subministrandi adumbrant.
... et, secundum Americanos, circuitus electronicosque intricatos quoque excogitant.

Ingeniaria electrica, sive ars electrica, est ars ingeniaria quae praecipue ad systemata, instrumenta, apparatusque electricos spectat. Haec disciplina saeculo undevicensimo coepit, post divulgationem telegraphorum et systemata electritatem subministrandi. Qui artem electricam exercet dicitur ingeniarius electricus.

In civitatibus extra Civitates Foederatas sitis, ars electrica hodie sola saepe dicitur complecti studia systematum electritatem subministrandi. Est ars electronica quae plerumque electronicam praecipue amplecti dicitur, quae circuitus electricos investigat, et informaticam, quae systemata et programmata computatralia noscit. Intra autem Civitates Foederatas, mos alius est: ibi ars electrica studia systematum electritatem subministrandi, artem electronicam, et artem telecommunicatoriam amplectitur, quae systemata telephonica communicatoriaque investigat.


Previous Page Next Page