Arthurus[1][2] vel Arthur[3] est rex et miles Britannicae legendarius. Exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne. Rex castelli nomine Camelot fuit, ubi suos equites et magum Merlinum habebat, et eius regina erat Guenevera. Arthurus possedit ensem mirabilem, Caliburnum appellatum. Anno 537 ab Mordred in Proelio Camlann necatus sit.
Arthurus floruisse dicitur saeculo VI, sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam Gildas, qui se natum praetendit eodem anno quo proelium ad montem Badonicum commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. Nennius autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in Cambria, Francia, Anglia; id genus fabularum poetae Francici Matière de Bretagne appellabant,[4] scilicet "Res Britanniae".
Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen regis numquam gerit, sed potius dux bellorum et apud Cambros ameraudur ("imperator, id est dux militaris") appellatur.