Atreus (Graece Ατρεύς) in mythologia Graeca est Mycenaeus Pelopis et Hippodamiae filius et pater Agamemnonis et Menelai, qui Atreidae ambo vocantur. Atreus et Thyestes eius gemellus a patre eiciuntur, postquam Chrysippum fratrem interfecerunt. Mycenas refugiunt; regnum inde capiunt ab Eurystheo, qui absens cum Heracleidis bellum gerit. Eurystheus regnum eis pro tempore concedit, quod illo mortuo perpetuum fit.
Atreus Artemidi optimum agnum vovit. Grege autem circumspecto, Atreus agnum aureum invenit, quem Aeropae uxori donat, ut eum deam celet. Sed Aerope invicem clandestino amatori Thyesti agnum tradit, qui deinde Atreo persuadet ut condicionem accipiat hanc: qui illum agnum habeat sit rex. Thyestes sane agnum ostendit et regnum adripit.
Hermen consultum eunt; regnum Atreus petit ut recipiat. Thyestes hoc adsensit fore sed solum cum sol retro in caelo movebitur, quod Zeus efficit: Atreo regnum evenit, Thyestes expellitur.
Interea Atreus repperit de adulterio inter Thyesten et Aeropen, et ulcisci constituit. Interfectis Thyestis filiis, eos coquinavit, praeter manus et pedes. In epulis Thyestes nesciens suos filios consumpsit, quem postea Atreus ostentatis membris reliquis derisit. Quod nefandum scelus Atridarum malo fato causa fuit, quod per scelerum seriem et ultiones insecutas deorum voluntate usque ad Orestem ab Eumenidis purgatum saeviit.
Oraculo Thyestes didicit si sua filia Pelopia filium conciperet, Atreum ille interficeret. quod quidem Thyestes confecit. Infans Aegisthus appellatus, derelictus ab matre cui puditum est tanti sceleris, dein inventus a pastore datusque Atreo, qui eum educavit quasi suum. Solum iuveni Aegistho Thyestes et pater et avus vera patefecit. Exinde Atreum Aegisthus occidit.
Secundum alios fontes, Atreus pater Pleisthenis fuit. Populariter autem, erant fratres.