Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Attis

Attis pileum Phrygium in capite gerens. Nummotheca Parisiensis.

In mythologia Graeco-romana Attis (Attidis,m., acc. Attin, et postea etiam Attin, Attinis) est pastor Phrygius ob insignem pulchritudinem a dea Cybele amatus. Minister eius factus quia infidus fuit, mentem amati irata dea turbavit : ipse sibi viriles partes secuit et virilitatem deposuit. Quapropter ex eo tempore sacerdotes et ministri Cybelae eius exemplo eunuchi fuerunt.

Postquam mortuus est, desiderio eius commota mater deum sub speciem pinus[1] eum ad vitam revocavit : ita deus renatus fuit ut Dionysos, Adonis, Osiris, Iesus Christus etc. cuius sectatores mysteriis initiati resurrectionem post mortem sperabant. Una cum Cybele in imperio Romano venerabatur : quorum feriae inter 15 et 27 diem mensis Martis extendebantur. Die 24 Martii, Sanguine dicto, devoti Attinis mortem eius lugebant, membra lacerantes vel etiam partes viriles secantes ita ut, deo suo similes, Magnae Matri Deum tantum viverent. Mox Attine redivivo die 25 Martii, cui Hilaria nomini, laetitia exsultabant.

  1. Ovidius, Met. X,104sqq.

Previous Page Next Page






اتيس ARZ Аціс BE Атис (митология) Bulgarian Attis BR Atis (déu) Catalan Attis German Άττις Greek Attis English Atiso EO Atis Spanish

Responsive image

Responsive image