Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Augusta Suessionum sive Suessones (vulgo Soissons) est urbs Francica 28'472 (anno 2013) habitantium praefecturae Axonae in regione boreali Septentrione Freto et Picardia (usque ad diem 1 Ianuarii 2016 Picardia), quae a Suessionibus nomen ducit: Urbs etiam Syagrii regni caput fuit. Fuit postea caput regni Clodovechi, qui Syagrium devicerat. Cognomen urbis Suessonum apud Francicos est "urbs vasis"; nam in hac urbe miles quidam urceum quem Clodovichus rex cupiebat percussit ut ei injuriam faceret. Quae res primum a Gregorio Turonensi narratae sunt[1], postea saeculo undevicesimo paene omnibus in libris ad pueros francicos erudiendos inveniri poterant.