Augustinus Pyramus de Candolle (natus Genavae die 4 Februarii 1778; ibidem mortuus die 9 Septembris 1841) fuit naturae studiosus et botanista Helveticus. Alumnus fuit academiae Genavensis. Professor historiae naturalis meruit apud Universitas Montispessulani, ubi inter discipulos fuit Michael Felix Dunal; deinde apud almam matrem Genavensem.
Pater fuit Alphonsi Pyrami de Candolle, qui magnum opus eius (cuius titulus est Prodromus systematis naturalis regni vegetabilis) continuavit.