Automaton[1] (-i, n.), vel automatum[1][2][3] (-i, n.), est quodlibet machinae genus quae munera specialia efficiens libere operatur. Automaton est terminus sensu latissimo, machinam automatariam quamque significans. Praeterea robotum est automaton programmabile, quod forma humana aliquomodo utitur et munus speciale sicut servus in fabricis fungitur. Androides est automaton provectissimum, quod sicut homo videtur et fungitur.