Babij Jar (Russice Бабий Яр, Ucrainice Бабин Яр 'mulierum ripa') est pharangium sive artissima vallis ad urbem Kioviam sita, ubi gravis caedes a Nazistis commissa est. Nam belli orbis terrarum secundi temporibus, cum Nazistae Unioni Sovieticae bellum intulissent, anno 1941, diebus 29 et 30 Septembris, eo loco 33 771 Iudaei sunt occisi ab SS, Friderico Ieckeln duce,[1] quod scelus ex omnium holocausti facinorum maxima caedes semel facta fuisse videtur.[2] Demetrius Szostakowicz ad versus Eugenii Evtušenko de hac re conscriptos Symphoniam tertiam decimam composuit, quae etiam ipsa Babij Jar inscripta est.[3] Anno 1959 Victor Nekrasov primum monumentum constitui postulavit. Nostro tempore ex decreto Unionis Sovietiae ad illam fossam victimis monumentum publice est erectum.
Die 1 Martii 2022, dum incursio Russica in Ucrainam geritur, locus Babij Jar impetui militari exponitur.[4]