Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Beniaminus Spock

Spock die 21 Aprilis 1976.
Subscriptio.
Spock Susanam neptem anno 1967 tenet.

Beniaminus Spock (natus Benjamin McLane Spock Portu Novo Connecticutae die 2 Maii 1903; mortuus La Jolla Californiae die 15 Martii 1998) fuit paediatrus Americanus, cuius liber Baby and Child Care (1946) est unum ex libris optime venientibus in historia, cuius doctrina matres sic confirmat: "Scis plus quam scire putas."[1][2]

Spock fuit primus paediatrus qui psychoanalysin investigavit ut necessitates puerorum rationesque familiarum intellegeret. Eius theoriae de pueris educandis nonnullas parentium aetates docebant flexibiliores puerisque magis amantes esse, ac pueros ut homines singulos tractare. Quae autem theoriae late a collegis reprehendebantur, quia nimis indiciis fabularibus nitebantur, contra investigationes academicas.[3]

Spock activista in Laeva Nova et motu contra bellum Vietnamiense annis 1960 et 1970 inientibus fuit, quo tempore conservativi eius scripta vituperabant, quae credebant veniam nimis indulgenter dedisse, exspectationem praesentis gratificationis nimis libenter praebuisse, atque iuvenes suasisse ut cum his motibus liberalibus coniungerentur—quam autem accusationem Spock vehementer negavit.

Spock clipeum aureum Olympicum in remigatione anno 1924 vicit, cum scholasticus in Universitate Yalensi iam esset.

  1. Anglice "you know more than you think you do."
  2. Hidalgo, Louise (23 Augusti 2011). "Dr Spock's Baby and Child Care at 65". BBC News .
  3. Maier 1998: 260.

Previous Page Next Page