Familia
Bertrandus Arthurus Gulielmus Russell, tertius comes Russell (natus in vico Trellech Monemutensis comitatus die 18 Maii 1872; mortuus Penrhyndeudraeth Merionethensis die 2 Februarii 1970), alumnus Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, fuit polymathes, philosophus, logicus, mathematicus, historicus, scriptor, criticus socialis, activista politica, laureatus Nobelianus Britannicus.[1][2] Qui se liberalem, socialistam, pacifistam semper habuit, quamquam aliquando dixit se ob eius ingenium scepticum "numquam ullas harum rerum sensu profundo fuisse."[3][4] In Regalem Societatem Londiniensem cooptatus est.[5]