Brennus mons | |
---|---|
Brennerpass – Passo di Brennero | |
Ferrivia ex parte Italiana | |
Altitudo supra mare metris | 1374 |
Terra | Inter Austriam et Italiam |
Regio | Inter Tyrolum septentrionalem et Tirolum Meridionale vel Altam Athesiam |
Oppida | Inter Pontem Aeni et Bauzanum |
Coordinata geographica | 47° 0′ 12″ Sept., 11° 30′ 27″ Ort. |
Brennerus[1] seu Brennus[2] sive apud plures Pyrenaeus mons[3] (Theodisce Brennerpass) in Alpibus situs est inter Austriam et Italiam (ab usque bello orbis terrarum I) sive inter Pontem Aeni et Bauzanum. Altitudo est 1374 metrorum. Omnium ergo transituum in culmine Alpium demissimus est.
Ibi statio ferriviaria est. Commeatui inter Europaeam septentrionalem et meridionalem maximi momenti est. Ibi portorium solvendum est illis qui autocineto ex Italiana parte autostrada uti velint vel ex Austriaca parte Autobahn. Quae via etiam autovia Brennerensis appellata est. Sed etiam nulla impensa viis nationalibus uti potes.