Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Cabardino-Balcaria[1] vel Kabardino-Balkaria[2] (Russice Кабардино-Балкария), seu Res Publica Cabardino-Balcarica (Russice Кабардино-Балкарская Республика, Cabardino-Circassice Къэбэрдей-Балъкъэр Республикэ, Karaczaevo-Balcarice Къабарты-Малкъар Республика) est subiectum Foederationis Russicae, ab anno 2010 in eius Districtum Foederalem Septentrio-Caucasicum inclusum. Formata est anno 1922 ut Regio Autonoma Cabardino-Balcarica, quae anno 1936 in rem publicam autonomam transformata est.
Cabardino-Balcaria in Caucaso Septentrionali sita est, cum territorio Stauropolitano in septentrione, Ossetia Septentrionali in oriente et meridie-oriente, Georgia in meridie et Karaczaevo-Circassia in occidente contermina. Aream 12 470 chm² habet. In Cabardino-Balcaria circa 862 milia incolarum (anno 2016) habitant, ut plurimum ad gentes Cabardinorum[3] (circa 57%), Russorum (circa 23%) et Balcarorum[4] (circa 13 %). Publicae rei publicae linguae sunt lingua Russica, lingua Cabardinica et lingua Balcarica. Urbs capitalis est urbs Naltschik. Terekius flumen est rei publicae maximum. Elbrus mons et Dychtau et murus Bezengiensis in re publica siti sunt, nam iuga Caucasi Maioris Principale, Scopulosum, Silvosum, Pascuosum et Laterale ibi se attollunt.