Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Caelestinus III

Wikidata Caelestinus III
Res apud Vicidata repertae:
Caelestinus III: imago
Caelestinus III: imago
Caelestinus III: subscriptio
Caelestinus III: subscriptio
Nativitas: 1106; Roma
Obitus: 8 Ianuarii 1198; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Giacinto Bobone

Pontificatus

1191 - 1198
Praecessor: Clemens III
Successor: Innocentius III

Caelestinus III (natus Romae anno circiter 1106; mortuus die 8 Ianuarii 1198) fuit papa i.e. episcopus Romanus. Nomen nativum gessit "Hyacinthus Bobo", ex eadem nobili familia ortus quae postea "de Ursinis" nuncupatus est.

Papa die 30 Martii 1191 electus est, quamquam nondum presbyter ordinatus. Postridie episcopus factus est; die 15 Aprilis 1191 Henricum regem uxoremque Constantiam imperatores coronavit. Eo anno octogesimum quintum annum agebat, sed circiter septem annos praefuit.


Previous Page Next Page