Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Caesalpinioideae

Homines sub Delonice regia florenti conveniunt.

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Caesalpinioideae 
Caesalpinia sappan tribus Caesalpiniearum floret.

Caesalpinioideae sunt subfamilia plantarum florentium familiae Fabacearum. Nomen ex Caesalpinia, nomine generico, deducitur.

Caesalpinioideae plerumque sunt arbores in regionibus tropicis distributi. Flores zygomorphici quam maxime variant. Nodulatio est rara, et ubi adest, nodulis est structura prisca.

Papilionoideis Mimosoideisque ex Caesalpinioideis ortis,[1] subfamilia Caesalpinioidearum necessario est paraphyletica. Ergo, veri simile est eam in nonnullas subfamilias diffindi, quamquam dubitatur quae sint.[1] In nonnullis classificationibus, exempli gratia Systemate Cronquist, grex cognoscitur ut familia, Caesalpiniaceae.

Genera classificari possunt in quattuor tribus: Caesalpinieas, Cassieas, Cercideas, Detarieas. Cercideae aliquando in subfamilia Faboideis (etiam appellatis Papilionoideis) positae sunt.

  1. 1.0 1.1 Martin F. Wojciechowski, Johanna Mahn, et Bruce Jones (2006). "Fabaceae". The Tree of Life Web Project .

Previous Page Next Page