Gestio
Coniunctiones urbium
Camulodunum, rite apud Romanos antiquos Colonia Claudia Victricensis Camulodunensium, hodie vulgo Colchester, est urbs in septentrione et oriente Essexiae comitatus Angliae parte sita.[1][2] Quae est secundus a maximo loco habitato in comitatu, 130 245 civibus ibi habitantibus (apud censum anni 2021).[3] Incolae antiqui Camulodunenses,[4] hodierni Colcestriani[4] appellantur.[5]
Caput fuit civitatis Trinovantum Britannorum novaeque provinciae Romanae Britanniae. Reges Catuvellaunorum Cunobelinus et Tasciovanus ante Romanos adventos ibi nummos incudi iussisse constat ex inscriptionibus nummariis CAMVLODVNO / CVNO, CAMV / TASC aliisque.[6]