Cancellarius medio aevo fuit clericus aulicus, qui tabulas scribebat. Vocabulum cancellarii a verbo cancellorum deducitur. Cancellarius enim tabellas scribebat in camera quae cancellis a publico separata erat.
Munus cancellarii hodie in multis institutis invenitur. Studiorum universitates exempli gratia cancellarios habent, qui rebus administrationis curant.