Carmen recusationis[1] vel carmen obtestationis,[1] est carmen quod cum motu mutationis socialis coniungitur, et ergo pars latioris categoriae carminum de rebus hodiernis vel saltem carminum cum eventibus hodiernis coniunctorum. Quae musica vulgaris, classica, commercialis fieri potest.
Inter motus sociales quibus est consociatum carminum corpus sunt motus abolitionis, suffragium mulierum, motus laboris, motus iurium humanorum, iura civilia, motus contra bellum, et contracultura annorum 1960, motus feministicus, revolutio sexualis, motus iurum gay, motus iurum animalium, vegetarianismus et veganismus, atque environmentalismus.
Carmina recusationis saepe in re sunt, cum motu sociali per circumiecta consociata. "Goodnight, Irene," exempli gratia, quasi carmen recusationis factum est quia compositum erat a Lead Belly, Afroamericano qui ad poenam damnato fuerat et exsule sociali, quamquam prima facie carmen amoris est. Praeterea, carmina recusationis abstracta esse possunt, iniustitiae oppositionem et pacis studium, vel cogitationem liberam imprimentia, sed spectatores fines carminum plerumque intellegunt. "Carmen Gaudii," res Beethoveniana fraternitati universo favens, est carmen huius generis, musica pro poemate Schillerana quod continuum entium vivorum celebrat (qui universam doloris voluptatisque sentiendi facultatem, et ergo humanitatis habent), cui Beethoven ipse versus addidit omnes homines fratres esse affirmantes. Carmina quae praesenti statui favent carmina recusationis non sunt, quia "Recusare est verbis offensionem praesentis status dicere."[2]
Carmina recusationis res contentas significantes habere possunt. Pins and Needles, ludus musicus motus laboris, definitionem dedit carminis recusationis in numero "Sing Me a Song of Social Significance" appellato. Philippus Ochs, cantor de rebus hodiernis Americanus, olim dixit, "Carmen recusations est carmen tam certum quod pro stercore taurino habere non potes."[3][4]
Ex saeculo duodevicensimo exstat "Rights of Woman" ('iura mulieris'), exemplum carminis de rebus pro carmine recusationis designatum, per melodiam "God Save the King" canendum, a domina quaedam sine nomine scriptum et in Philadelphia Minerva die 17 Octobris 1795 editum.[5] Carmen recentius quod liberationem sexualem suadet est "Sexo" (1985) a Los Prisioneros.