Familia
Carolus Ginzburg (natus 15 Aprilis 1939[1]) est scriptor historiarum et auctor campi microhistoriae. Notissimus est ob Il formaggio e i vermi ("Caseus et vermes", 1976), librum qui notiones haereticas Menoculi, pistoris Montis Regalis Vallis Cellinae, tractat.
Anno 1966, librum I benandanti primum edidit, investigationem benandantium, hominum fanaticorum in memoria populari quae Fori Iulii saeculo sexto decimo orta est. Iterum Europaeas hominum fanaticorum memorias in libro Storia notturna: una decifrazione del Sabba (1989) exploravit.
Alumnus est Scholae Normalis Superioris Pisarum et Instituti Warburg Londiniensis. Professor fuit apud universitates Bononiensem et Californiensem Angelopolitanam necnon alias; recentius professor meret apud almam matrem Pisanam.
![]() |
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |