Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Carrhae sive Carrae, in Bibliis Charran[1], nunc temporis Harran, est urbs sita in hodierna Turcia. Fuit temporibus antiquis urbs inclyta.
Diu in hac urbe prisca religio Iovialis et Hellenismus remansere vividi, quia cum Imperator Iustinianus clausit anno 529 Academiam Platonicam Atheniensem, septem philosophi Platonici (Damascius, Simplicius, Priscianus Lydus, Eulamius, Hermias, Diogenes, Isidorus Gazaeus) aufugerunt apud regem Persiae Chosroem I et postea iverunt Carrhas et perrexerunt cultum priscum in hac urbe colere et philosophiam neo-platonicam propagare. Multi putant Sabaeismus atque Sufismus ex hoc fonte hausisse.